Deus infinitae misericordiae et maiestatis immensae, quem nec spatia locorum nec intervalla temporum ab his, quos tueris, abiungunt, adesto famulis tuis, in te ubique fidentibus, et per omnem, quam ituri sunt, viam dux eis et comes esse dignare; nihil illis adversitatis noceat, nihil difficultatis obsistat; cuncta eis salubria, cuncta sint prospera et sub ope dexterae tuae, quidquid iusto expetierint desiderio, celeri consequantur effectu.