Deus dei filius, cuius nomen mirificum per ora praedicantium dilatatur, da nobis Torquati tui precibus et comitum eius, ut in odorem unguentorum post te usquequaque curramus, qualiter, obliviscentes ea, quae retro sunt, sic ad supernae vocationis bravium procurramus, ut de nominibus nostris, caelesti pagina adnotatis, perenni gaudio exsultemus, id nobis specialiter tribuens, ut pro defunctis omnibus nos exaudias postulantes.