Deus, cuius solum potestate hominem nec mors tollit, quia tibi et ipsa subiecta est, Deus, apud quem bonus gaudebit se vitam invenisse post mortem, malus dolebit se mortem invenisse post vitam, dum et hunc affecturus sit cruciatus legis et illum refecturus sit transitus temporalis, te pro requie fidelium defunctorum illorum praesentium immolatione obsecramus libaminum, ut eos a quocumque reatu, in quo, carnali crimine decepti, incurrerunt, fides, qua te agnoverunt, crediderunt, rogaverunt, a laqueis diaboli liberet et hoc sacrificium a mortalibus culpis reos mortalitatis excuset. Ac si eos pro modo animadversionis sententia vindicantis obnoxiet et quod praeceptum tuum, occupati mundi erroribus, non impleverunt, hoc saltem eis, misericordia parcente, aeternum subveniat ad remedium, quo te in veritate deum unum in Trinitate confessi sunt.