Deus, cui cor mundum et corpus placet intactum cuique puritas mentis et sinceritas non displicet carnis, subiuga, quaesumus, per abstinentiae rigorem animae carnem atque per affectum timoris et dilectionis animam tibi adsocia, ut tu solus domineris in omnia nobis, qui conditor noster, esse agnosceris. Posside ergo et redime nos, domine, ut, qui hoc ieiunium studiose agimus, te tribuente, satietate incorruptibili tuae gloriae perfruamur.