Deus, conditor et reparator vitae humanae, repara in nobis, quod lassatur ex nobis nec tamen reparari potest a nobis. Da igitur, ut, qui ad horum medietatem dierum, te annuente, pervenimus, ad paschalis gaudii dies, te propitiante, celerius accedamus.
Reficiamur, quaesumus, bone Deus, pane lacrimarum in hac ieiunii via, ut, deponentes veteris hominis indumenta, expiati, mereamur sacrosanctum pervenire ad pascha. Crea in nobis desiderium visionis tuae, quo excellente in cordibus nostris, et praesentibus non terreamur laboribus et beatae spei praemia avidius praestolemur.