Deus, bonarum actionum et inspirator et doctor, qui, voluptate per inediam ieiunii corporalis restricta, agnitionem tuam nostris cordibus tribuis, da nobis fidei, spei et caritatis augmentum, ut per sanctificationem ieiunii tuum in nobis sit templum, quod praemium fiat aeternum, et nomina, quae vocabulorum sunt pro aetatibus memorata, aeternitatis titulo iubeas praesignari.