Deus aeterne, quaesumus et rogamus, ut famula tua Caecilia apud te exaudiri mereatur pro coetu omni christiano, quae suo exaudita est pro sponso, ut per eam tam vivi quam defuncti levamen obtineant indulgentiae, per quam sponsus eius fidei tuae meruit cognoscere veritatem.