Deus, a quo speratur omne bonum, tribue, quaesumus, ut haec sacramenta, quae sumpsimus, nobis proficiant ad salutem et animabus, quae singulares non habent apud te intercessores, pro quibus tuam deprecamur clementiam, prosint ad peccatorum indulgentiam et requiem sempiternam.