Deum qui nos ... deprecemur fratres carissimi et hoc die celeberrimo ipsorum et universorum prosequentium gaudia populorum concordi oratione poscamus ut qui primitivum filium et unicum matris in martyrii consummatione suscepit ipse haec sacrificia in hoc die insigne sollemnitatis placatus accipiat et sicut idem beatus vir seu mater eius cum apostolis et martyribus associati simul gaudent in caelo ita nos famulos suos eruat ab inferno. Dubium enim non est quin sit martyr in caelo qui fuit confessor in saeculo. Ipse ad te preces nostras petitor deferat ipse nobis placabilitatem tuam

CO
1081
Page number
II. 112

Deum, qui nos sanctorum Quirici et Iulittae <sollemnitate laetificat>, deprecemur, fratres carissimi, et hoc die celeberrimo ipsorum et universorum prosequentium gaudia populorum concordi oratione poscamus, ut, qui primitivum filium et unicum matris in martyrii consummatione suscepit, ipse haec sacrificia in hoc die insigne sollemnitatis placatus accipiat, et, sicut idem beatus vir seu mater eius, cum apostolis et martyribus associati, simul gaudent in caelo, ita nos famulos suos eruat ab inferno. Dubium enim non est, quin sit martyr in caelo, qui fuit confessor in saeculo. Ipse ad te preces nostras petitor deferat, ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat.