Deus, cui acceptiora sunt vota quam munera, te suppliciter deprecamur, ut votum servi tui illius dignanter accipias; tribuas ei divitias gratiae tuae; ab omnibus periculis eum liberari iubeas, tuearis ac defendas, protegas et confortes, diebus ac noctibus, horis atque momentis; des ei auxilii tui praesidium iuxta evangelicam vocem, ut, quod precatur, obtineat et, quod impetraverit, agnoscat.