Deum, cui acceptiora sunt vota quam munera, fratres carissimi, exoremus, ut votum servi sui illius dignanter accipiat; tribuat ei divitias gratiae suae; ab omnibus periculis eum liberari iubeat, tueatur ac defendat, protegat et confortet diebus ac noctibus, horis atque momentis; det ei auxilii sui praesidium iuxta evangelicam vocem, ut, quod precatur, obtineat, et, quod impetraverit, agnoscat.