Debitas tibi, domine aeterne, referimus gratias et Iesu Christo filio tuo domino nostro, in cuius similitudine beatissimus Saturninus, dum offert victimam, ipse est victima, dumque sacerdotium electus agit, martyrium devotus implevit, ut per eminentiam iustitiae atque victoriae antistes et testis fieret. In quo proficiens, fidei latitudo, dum cathedram suscepit sanctitatis, coronam rapuit passionis. Probus ad officium, improbus ad triumphum, dum ungitur, consectans, dum occiditur consecratur; prius fidem praedicans sermone, post sanguine; doctor ad altarium, victor ad regnum; erexit ad laudem, quos erudiit ad salutem; ambulans vere de virtutibus in virtutem, ut, qui conversatione contulerat intellectum, conferat in consummatione suffragium.
Obtineat igitur, deus summe, apud te dari miseris indulgentiam post delictum, qui meruit post sacerdotium subire martyrium.