|
Italy (North)
|
|
|
|
pro serenitate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Cuius creatura omnis ingemescit et metuens creatorem contremescit qui pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter cuius providentia pia moderatione disponuntur universa supplices te rogamus ut temperies serenum nobis caeli praestet oportunitatis officium. Qui solem tuum oriri facis super bonos et malos et pluis super iustos et iniustos inormitatem aquarum a nobis depelle propitius ut omnia quae imbrium densitate iactantur pietatis tuae moderatione subleventur atque pro ecclesiae tuae unitate iubeas amovere decursum. Per quem. |
417 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro serenitate
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Plebs tua Domine capiat sacrae benedictionis augmentum et copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis quae tantis intercessionum deprecationibus adiuvatur. |
417 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
ad poscendum donum caritatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro cari… |
Coll |
Deus qui diligentibus te facis cuncta prodesse da cordibus nostris inviolabilem caritatis affectum ut desideria de tua inspiratione concepta nulla possint tentatione mutari. |
417 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
ad poscendum donum caritatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Deus qui nos ad imaginem tuam sacramentis renovas et praeceptis perfice gressus nostros in semitis tuis ut caritatis donum quod fecisti a nobis sperare per haec quae offerimus facias sacrificia apprehendi. |
418 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
ad poscendum donum caritatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui fideles tuos mutua faciens lege concordes pacem tuam tali foedere nexuisti ut nec alteri quisque moliretur infligere quod sibi nollet inferri et bona quae suis utilitatibus tribui cuperet a consorte naturae haec idem ipse quoque praestaret. Quatenus dum per alterutrum pietate se repperiunt communes in singulis fieret ipsa dilectio essetque mens una cunctorum. Per <Christum>. |
418 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
ad poscendum donum caritatis
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti una facias pietate concordes. |
418 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro iter agent… |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris et viam famuli tui ill. in salutis tuae prosperitate dispone ut inter omnes viae huius varietates tuo semper protegatur auxilio. |
418 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi offerimus pro famulo tuo ill. benignus assume ut viam illius praecedente gratia tua dirigas et subsequente comitare digneris ut de actu atque incolumitate eius secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. |
419 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui properanti Iacob sub felicitatis commoda itinera direxisti cuique vitae cursu curam sollicitudinemque dignatus es gerere necnon et Tobi famulo tuo angelum ducem praevium praestitisti. Quapropter omnipotentiam tuam Domine humiliter imploramus ut ita profectionem famuli tui ill. cum suis omnibus dirigere eosque in itinere custodire digneris quatenus angelorum tuorum praesidio fulti comitatu quoque sanctorum tuorum muniti nullum periculum per spatia terrae aut per iuga montium angusta vallium vadaque fluminum venena serpentium vel impetum bestiarum incurrant sed sub tuo nomine ab omnibus malis defensi ad locum destinatum perveniant et oportuni temporis iterato repetito ad propria revertendo suffragii tui mereantur adipisci custodiam. |
419 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hac igitur oblatione Domine quam tibi offerimus pro famulo tuo ill. commendamus tibi iter suum ut eam placatus suscipias deprecamur cui tu Domine angelum pacis mittere digneris angelum tuum sanctum sicut misisti famulo tuo Tobiae Raphael angelum qui eum salvum atque incolumem perducat usque ad loca destinata et iterato tempore oportuno omnibus rite perfectis reduci eum faciat in tuam sanctam ecclesiam ut laetus tibi et nomini tuo gratias referat. |
419 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro iter agentibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Tua Domine sperantes in te quae sumpsimus sacramenta custodiant et contra adversos tueantur incursus. |
420 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro salute uni… |
Coll |
Exaudi Domine quaesumus preces nostras quas in conspectu pietatis tuae effundere praesumimus suppliciter deprecantes ut famulum tuum ill. in tua misericordia confidentem benedicas et omnia eius peccata dimittas tuaque eum protectione conserva ut possit tibi dignus fieri et ad aeternam beatitudinem valeat pervenire. |
420 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Suscipe clementissime pater hostiam placationis et laudis quas ego peccator indignus tuus famulus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui et pro incolumitate famuli tui ill. ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereatur. |
420 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui effusione sanguinis sui mundi peccata delevit et credentes in se aeternae vitae restituit. Per hunc igitur te deprecor omnipotens Deus ut hanc oblationem quam tibi pro famulo tuo ill. offerimus sit in oculis tuis semper accepta et sicut fides sanctorum tuorum pervenit ad coronam ita et famuli tui ill. devotio te iubente pertingat ad veniam ut mereatur per hoc sacrificium a cunctis emundari sordibus delictorum et reconciliatus tibi per Christum per viam mandatorum tuorum incedat ut omnia peccata sua dimittas severitates quoque iudicii tui ab eo clementer suspendas et miserationis tuae largitatem infundas. Per quem maiestatem. |
421 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus Domine pro incolumitate famuli tui ill. pius ac propitius clementi vultu respicias libens protegas dignanter exaudias aeternaque illum protectione conserves. ut semper in tua religione laetus permaneat instanter in sanctae Trinitatis confessione catholicae fidei perseveret quaesumus Domine ut placatus accipias et miserationis tuae largitate concede ut fiat ei ad veniam delictorum et ad actuum emendationem ut et tibi valeat vivere et ad aeterna gaudia pervenire diesque nostros. |
421 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et famulum tuum ill. ab omni culpa liberum esse concede ut qui conscientiae reatu constringitur caelestis remedii plenitudine glorietur. |
421 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro salute viv… |
Coll |
Praetende Domine misericordia tua famulis tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant adsequantur. |
422 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi pro incolomitate famulorum tuorum offerimus benignus assume ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
422 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Da famulis tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. |
422 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro infirmo |
Coll |
Deus in cuius libro sunt vocabula notata mortalium concede nobis omnibus veniam delictorum et praesta quaesumus famulo tuo ill. quem immensus languor excruciat ut hunc tua miseratio reparet ad medelam et si ei ambitio piaculi adduxit dolorem adducat etiam confessio optabilem sanitatem. |
423 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Sana quaesumus Domine vulnera famuli tui ill. aegritudines eius perime peccata dimitte et hanc oblationem quam tibi pro eo offerimus benignus suscipe et sic eum flagella in hoc saeculo ut post transitum sanctorum mereatur adunari consortio. |
423 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro infirmo
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui ideo delinquentibus occasionem tribuis corrigendi ut non sit in eis quod puniat censura iudicii poscimus ut hoc accipias pro sacrificio laudis quod famulus tuus ill. atteritur virga correptionis. Sana eum quaesumus Domine ab omnibus infirmitatibus ut te medicante et plenitudinem salutis recipiat et tuis semper sanus iussionibus pareat. |
423 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro uno defunc… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicato propitiare animae famuli tui ill. ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit sanctorum tuorum numero facias aggregali. |
424 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui ill. pro qua tibi hostias placationis offerimus et qui in hac luce fide mansit catholica in futura vita ei retributio donetur. |
424 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
In cuius adventum cum geminam iusseris sistere plebem iubeas famulum tuum ill. a numero damnatorum discerni eumque tribuas tormentorum flammas evadere ac adipisci felicis praemia vitae atque hunc indui iubeas devicta morte vigorem et semper inextinctam habere luminis auram et felicem obtinere beatitudinis vitam ubi nox nulla succedit tenebrarum est aliena successio sed indeficientis claritas luminis et vitae felicitas. Per quem maiestatem. |
424 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animae famuli tui ill. offerimus quaesumus Domine placatus accipias et tua pietate concedas ut mortalitatis nexibus absoluta inter fideles tuos habere constituas portionem diesque. |
425 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui ill. ab angelis lucis susceptam in praeparatis habitaculis deduci facias beatorum. |
425 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
In agenda mort… |
Coll |
Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna ut mortalibus nexibus expedito lux eas aeterna possideat. |
425 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Hostias tibi quaesumus Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia tuam misericordiam consequantur. |
426 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui es redemptor animarum sanctarum quamvis enim mortalis humani generis inlata condicio pectora humana mentesque conturbet tamen clementiae tuae dono spe futurae immortalitatis erigimur. Et memores salutis aeternae non timemus lucis huius subire dispendium. Quia misericordiae tuae munere fidelibus vita mutatur non tollitur et in timoris tui observatione defunctis domicilium perpetuae felicitatis acquiritur. Tibi igitur clementissime pater preces supplices fundimus et maiestatem tuam devotis mentibus exoramus ut animae famulorum famularumque tuarum quorum diem commemorationis celebramus mortis vinculis absolutae transitum mereantur ad vitam et in ovium tibi placitarum benedictione eternum numerentur ad regnum. |
426 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum offerimus quaesumus Domine propitius intuere et concede ut et mortuis prosit ad veniam quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam. Quam oblationem. |
426 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Inveniant quaesumus Domine animae famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum. |
427 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
|
M2 |
Mass Propers
|
In die deposit… |
Coll |
Quaesumus Domine ut animae famuli tui ill. cuius septimum obitus sui diem commemoramus sanctorum tuorum atque electorum largiaris consortium et rorem misericordiae tuae perennis infunde. |
427 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis septimum pro anima famuli tui ill. placatus ac benignus adsume. |
427 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Per quem salus mundi per quem vita omnium per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui ill. cuius diem depositionis suae tertium septimum celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restituas. Per quem. |
428 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui cuius depositionis diem septimum celebramus quo deposito corpore animam tibi creatori reddidit quam dedisti placatus suscipe. Pro quo petimus divinam clementiam tuam ut mortis vinculis absolutus transitum mereatur ad vitam diesque nostros. |
428 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus collocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui ill. cuius diem septimum suae depositionis celebramus in sinu Abrahae Isaac et Iacob ut cum dies agnitionis tuae advenerit inter sanctos et electos tuos eum resuscitare praecipias. |
428 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Orationes supe… |
Or |
Pio recordationis affectu fratres carissimi commemorationem facimus cari nostri ill. quem Dominus de tentationibus huius saeculi assumpsit obsecrantes misericordiam Dei nostri ut tribuere dignetur placitam et quietam mansionem et remittat omnes lubricae temeritatis offensas ut concessa venia plenae indulgentiae quicquid in hoc saeculo proprius error adtulit totum ineffabili pietate ac benignitate sua deleat et abstergat. Quod ipse <praestare.> |
429 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. de Aegypti exitu proficiscentem ad te et mitte angelos tuos sanctos obviam ei et vias iustitiae demonstra ei et aperi ei[s] portas iustitiae et repelle ab ea principes tenebrarum. Agnosce Domine creaturam tuam non a diis alienis creatam sed a te solo Deo vivo et vero quia non est Deus praeter te et non est secundum opera tua. Laetifica Domine animam servi tui ill. ne memineris pristinae iniquitatis et ebrietatis quam suscitavit furor mali desiderii licet enim peccavit patrem et filium et Spiritum Sanctum non negavit sed et credidit et zelum Dei habuit et Deum qui fecit omnia adoravit. |
429 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. revertentem ad te vestem caelestem indue ei et da requiem caelestem et in paradisi gaudio mysteriorum Dei agnoscat et inter possidentes vitam aeternam possideat. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Tu nobis Domine auxilium praestare digneris tu opem feras tu misericordiam largiaris. Spiritum etiam famuli tui ill. cari nostri vinculis corporis liberatum in pace sanctorum tuorum recipias et locum poenalem et gehennae ignem flammamque tartari evadat et in regione viventium glorietur. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Dicis capitulum |
W |
In memoria aeterna. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item alia |
W |
Ne tradas bestiis. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item alia |
W |
Exsultent iusti. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item alia |
W |
Pretiosa est. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item alia |
W |
Exultabunt sancti. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Ad lavandum |
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. revertentem ad te. Veste caelesti indue eam et lava eam sancto fonte vitae aeternae ut inter gaudentes gaudeat et inter sapientes sapiat et inter martyres consideat et inter patriarchas proficiat et prophetas et inter apostolos Christum sequi studeat et inter angelos et archangelos claritatem Dei praevideat et inter paradisi rutilos lapides gaudium possideat et notitiam mysteriorum agnoscat et inter Cherubim et Seraphim claritatem Dei inveniat et inter viginti quattuor seniores cantica canticorum audiat et inter lavantes stolas in fonte luminis vestem lavet et inter pulsantes depulsans portas apertas caelestis Ierusalem repperiat et inter videntes Deum facie ad faciem videat et inter cantantes canticum novum cantet et inter audientes auditum caeleste sonum exaudiat. |
430 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Suscipe Domine servum tuum ill. in bonum habitaculum et aeternum et da ei in sinibus patriarcharum Abrahae Isaac et Iacob collocari et habeat partem in prima resurrectione et inter surgentes surgat in die resurrectionis ad gloriam corpus suum suscipiat et cum benedictis ad dexteram tuam venientibus veniat et inter possidentes vitam aeternam eandem lucem possideat. |
431 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Pf |
Omnipotentis Dei misericordiam deprecemur fratres karissimi cuius iudicio aut nascimur aut finimur ut spiritum fratris nostri ill. quem Domini pietas de incolatu mundi huius transire praecepit requies aeterna suscipiat et cum beatae resurrectioni repraesentet et in sinibus Abrahae et Isaac et Iacob collocare dignetur. Per Dominum nostrum Iesum Filium suum qui secum vivit. |
431 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Sequitur respo… |
R |
Subvenite sancti Dei. |
431 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
versus: |
RV |
Requiem aeternam. |
431 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
F |
Kyrie eleison ter. |
431 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Pf |
Deum iudicem universitatis Deum caelestium et terrestrium et infernorum deprecemur pro spiritu cari nostri ill. ut eum Dominus in requiem collocare dignetur et in parte primae resurrectionis resuscitet. Per Dominum nostrum filium suum qui secum vivit et regnat Deus in unitate. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item responsor… |
R |
Antequam nascerer. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
versus |
RV |
Commissa mea. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Oratio |
Or |
Deus qui universorum es creator et conditor qui es tuorum beatitudo sanctorum praesta nobis petentibus ut spiritum fratris nostri ill. a corporis nexibus absolutum in prima resurrectione facias praesentari. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item quando se… |
Ant |
Aperite mihi. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Psalmus: |
Ps |
Confitemini Domino. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Oratio |
Or |
Te Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus supplices deprecamur pro spiritu famuli tui ill. quem ab origine huius saeculi ad te accersire voluisti ut digneris ei dare locum lucidum locum refrigerii et quietis. Liceat ei transire portas infernorum et poenas tenebrarum maneatque in mansionibus sanctorum et in luce sancta quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Nullam laesionem sentiat spiritus eius sed cum magnus ille dies resurrectionis ac remunerationis advenerit resuscitare eum digneris una cum sanctis et electis tuis. Deleas ei delicta atque peccata usque in novissimum quadrantem tecumque immortalitatis suae vitam et regnum consequatur aeternum. |
432 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Item Antiphona: |
Ant |
Sitivit anima. |
433 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Psalmus: |
Ps |
Sicut cervus. |
433 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Oratio |
Or |
Diri vulneris novitate perculsi et quodammodo cordibus sauciati misericordiam tuam mundi redemptor flebilibus vocibus imploramus ut cari nostri animam proprie ad te datorem revertentem blande leniterque suscipias et si quam ex contagione mortali maculam traxit tu Deus solita bonitate clementissime deleas pietate indulgeas oblivioni in perpetuum tradas ipsamque laudem tibi cum caeteris reddituram et ad corpus quandoque reversuram sanctorum tuorum coetibus aggregari praecipias. |
433 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Ante sepulcrum |
Pf |
Oremus fratres karissimi Deum omnipotentem pro spiritu cari nostri ill. quem Dominus de laqueo huius saeculi liberare dignatus est cuius corpusculum hodie sepulturae traditur ut eum Domini pietas inter sanctos et electos suos in sinu Abrahae et Isaac et Iacob collocare dignetur et partem habeat in prima resurrectione quam facturus es deprecantibus nobis. Per Dominum nostrum Iesum Filium suum qui tecum vivit. |
433 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Opus misericordiae tuae sancte Pater omnipotens aeterne Deus rogare pro aliis quod pro nobis non sufficimus exorare praesumimus ut suscipias animam servi tui ill. revertentem ad te. Assit ei angelus testamenti tui Michael liberans eam de principibus tenebrarum et de locis poenarum ne famulus ill. iam ullis primaevae aetatis et ignorantiae confundatur erroribus. Agnoscatur a tuis et misericordia bonitatis tuae ad locum refrigerii et quietis in sinum Abrahae transferatur. |
434 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Postquam sepul… |
Or |
Debitum humani corporis sepeliendi officio fidelium more complentes Deum cui vivunt omnia fideliter deprecemur ut hoc corpus cari nostri in infirmitate sepultum in virtute et or dine sanctorum suorum resuscitet et eius spiritum sanctis ac fidelibus iubeat aggregari cuique in iudicio misericordiam tribuat quem cum morte retentum debitis solutum patri reconciliatum boni pastoris humero reportatum Spiritu Sancto protectum in comitatu aeterni regis perenni gaudio et sanctorum consortio perfrui concedat. |
434 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Alia |
Or |
Tibi Domine commendamus animam famuli tui ill. ut defunctus a saeculo tibi vivat et si qua per fragilitatem carnis errorum peccata in mundi conversatione commisit tu venia verissimae pietatis absterge. |
434 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui humano corpori a teipso animam inspirare dignatus es dum te iubente in pulverem rursum caro revertitur tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus praecipias sociari. |
435 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
Or |
Obsequias rite celebrantes membris in feretro compositis tumulo ex more composito post Israhelitae exitum de Aegypto deprecemur clementiam Dei Patris pro spiritu cari nostri ill. quem Dominus de laqueo huius mundi liberavit lugubris et letalis ut per immensas suae maiestatis divitias et pietatis immensam misericordiam consortio beatorum sociare dignetur cum quibus aeternae felicitatis praemia capiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |
435 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Commendatio an… |
F |
Commendamus tibi Domine animam fratris nostri ill. ac deprecamur ut propter quam ad terras tua pietate descenderas patriarcharum tuorum sinibus intrare non renuas. Miserere qui regnas cum patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sae<cula>. |
435 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
|
F |
Migranti in tuo nomine a die instabili et incerta ad sempiternam illam vitam praesta laetitiam in caelestibus Salvator mundi qui vivis et regnas cum patre in unitate. |
435 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exodiastic rites
|
Alia |
Or |
Deus apud quem omnia morientia vivunt cui non pereunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius te supplices deprecamur ut suscipi iubeas animam famuli tui ill. per manus sanctorum angelorum tuorum deducendam in sinum amici tui patriarchae Abrahae resuscitandamque in novissimo magni iudicii die et si quid de regione mortali tibi contrarium contraxit fallente diabolo tua pietate ablue indulgendo. |
436 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exorcism
|
Orationes supe… |
Or |
Deus angelorum Deus archangelorum Deus prophetarum Deus apostolorum Deus martyrum Deus virginum Deus Pater Domini nostri Iesu Christi invoco nomen tuum sanctum ac praeclaram maiestatem tuam ut mihi auxilium praestare digneris adversus hunc nequissimum spiritum ut ubicumque latet audito nomine tuo exeat et recedat. Ipse tibi imperat diabole qui ventis et mari ac tempestatibus imperavit. Ipse tibi imperat qui de superna habitatione in inferiora terrae te dimergi praecepit. Ipse tibi imperat qui te retrorsum redire praecepit. Audi ergo et time satana victus et prostratus abscede in nomine Domini nostri Iesu Christi. Tu ergo nequissime satana inimicus fidei generis humani mortis raptor iustitiae declinator malorum radix fomes vitiorum seductor hominum perditor gentium incitator invidiae origo avaritiae causa discordiae excitator dolorum daemonum magister qui stas et resistis cum scis eum tuas perdere vires. Illum metue qui in Isaac immolatus est in Ioseph venundatus in agno occisus in homine crucifixus deinde triumphator. Recede in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et da locum spiritui sancto per hoc signum crucis Christi Domini nostri qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto vivit. |
436 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exorcism
|
|
Or |
Deus conditor et defensor generis humani qui hominem ad imaginem et similitudinem tuam manibus tuis sanctis et proprio tuae divinitatis ore formasti respice super famulum tuum hunc qui dolis invidi serpentis appetitur quem vetus adversarius et hostis antiquus atrae formidinis horrore circumvolat et sensum mentis humanae stupore defigit terrore conturbat et metu trepidi timoris exagitat. Repelle Domine virtutem diaboli fallacis insidias procul impius tentator aufugiat sit in nominis tui signo famulus tuus et animo tutus et corpore. Tu pectoris huius interna custodias tu viscera regas tu corda confirmes inania. Adversariae potestatis temptamenta vanescant. Da ad hanc invocationem nominis tui gratiam ut qui nunc usque terrebat territus abeat et victus abscedat tibique possit servulus tuus corde firmato et mente sincera debitum praebere famulatum. |
437 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
exorcism
|
|
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus hosanna in excelsis Pater Domini nostri Iesu Christi qui illum refugam tyrannum gehennae deputasti qui unigenitum tuum in hunc mundum misisti ut illum rugientem leonem contereret velociter. Attende accelera ut eripias hominem tuis formatum manibus a ruina et daemonio meridiano. Da Domine terrorem tuum super bestiam quae exterminavit vineam tuam. Da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem fortiter stare ne contemnat sperantes in te et dicat sicut in pharaone iam dudum: Deum non novi et Israhel non dimitto. Urguat illum Domine dextera tua potens discedere a famulis tuis ne diutius praesumat captivum tenere hominem quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es. Adiuro te ergo serpens antique per iudicem vivorum et mortuorum per factorem mundi per eum qui habet potestatem mittere te in gehennam ut ab hoc famulo Dei qui ad ecclesiae praesepia concurrit cum metu et exercitus furoris tui festinus discedas. Adiuro te non mea infirmitate sed in virtute Spiritus Sancti ut recedas ab his quos omnipotens Deus ad imaginem suam fecit. Caede caede non mihi sed mysteriis Christi. Illius enim te perurguet potestas qui te affigens cruci suae subiugavit. Illius brachium contremesce qui devictis gemitibus inferni animas ad lucem produxit. Sit tibi terror corpus hominis sit tibi formido imago ne resistas nec moreris discedere ab homine quoniam complacuit Christo ut in homine habitaret. Et ne me infirmissimum contemnendum putes dum me nimis peccatorem esse cognoscis. Imperat tibi Dominus. Imperat tibi maiestas Christi. Imperat tibi Deus pater. Imperat tibi Deus filius et Deus Spiritus Sanctus. Imperat tibi apostolorum fides Petri et Pauli et caeterorum apostolorum. Imperat tibi indulgentia confessorum. Imperat tibi martyrum sanguis. Imperat tibi sacramentum crucis. Imperat tibi mysterii virtus. Exi transgressor exi seductor plene omni dolo et fallacia veritatis inimice innocentium persecutor. Da locum durissime. Da locum impiissime. Da locum Christo in quo nihil invenisti de operibus tuis qui te expoliavit qui regnum tuum destruxit qui te vinctum ligavit et vasa disrupit qui te proiecit in tenebras exteriores ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed quid nunc turbulente recogitas? Quid temerarie retractas? Reus omnipotenti deo cuius statuta transgressus es? Reus filio eius Iesu Christo quem temptare ausus es et crucifigere praesumpsisti reus humano generi cui mors tuis persuasionibus venit. Adiuro ergo te draco nequissime in nomine agni inmaculati qui ambulavit super aspidem et basiliscum qui conculcat leonem et draconem ut discedas ab homine discedas ab ecclesia Dei. Contremesce et effuge invocato nomine Domini illius quem inferi tremunt cui virtutes caelorum et potestates et dominationes subiectae sunt quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant. Imperat tibi verbum caro factum imperat tibi natus ex virgine imperat tibi Iesus Nazarenus qui te cum discipulis suis contemnens elisum et prostratum exire iussit ab homine quo praesente cum te ab homine separasset nec porcorum gregem praesumebas contingere. Recede ergo nunc adiuratus in nomine eius ab homine quem ipse plasmavit. Durum tibi est contra stimulum calcitrare quia quo tardius exis supplicium tibi crescit quoniam non hominem contemnis sed illum qui dominator vivorum et mortuorum est qui venturus est iudicare saeculum per ignem. |
437 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Oratio quando… |
Or |
Cunctorum institutor Deus qui per Moysen famulum tuum ad gubernandas ecclesias praepositos instituisti tibi supplices fundimus preces teque devotis mentibus exoramus ut hunc famulum tuum quem conhibentia et electio famulorum tuorum abbatem hodie ovium tuarum esse instituit sic regat subditos commendatos ut cum illis omnibus regna caelorum adeptus quatenus te opitulante Domine apostolicis iugiter fultus doctrinis cum centesimo fructu laetus introeat portas paradisi atque te Domine conlaudante audire mereatur: Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium Domini tui. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre vivit. |
439 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Benedictio |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus affluentem spiritum tuae benedictionis super hunc famulum tuum ill. nobis orantibus propitiatus infunde ut qui per manus nostrae impositionis hodie abbas instituitur sanctificatione tua digne a te electus permaneat ut numquam postmodum a tua gratia separetur indignus. Suscipiat te largiente hodie Domine in bono opere perseverantiam in adversis constantiam in tribulationibus tolerantiam in ieiuniis desiderium in pietatibus misericordiam in humilitatibus principatum in superbia odium in fide dilectionem in doctrina pervigilantiam in castitate continentiam in luxuria abstinentiam in varietatibus moderationem in moribus doctrinam. Te munerante Domine talis huic ministerio perseveret qualis levita electus ab apostolis sanctus Stephanus meruit perdurare. Totam ab hoc die diabolicam conversationem dispiciat te Domine benedictionem largiente contemnat praesentia praemia caelestia desideret sempiterna. Sit exemplum et forma iustitiae ad gubernandum regendumque ecclesiam fideliter ut speculator idoneus in tuis collegiis semper efficiat. Sit magni consilii industriae censurae efficaciae disciplinae. Ita Domine te tribuente ut in omnibus mandatis tuis sine reprehensione tibi mundo corde deserviens ad bravium supernae vocationis multiplicato fenore cum centesimo fructu coronaque iustitiae et caelestium thesaurorum donativa perveniat. Praestante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre vivit et regnat Deus in un<itate>. |
439 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Item benedictio |
Or |
Domine Deus omnipotens qui sororem Moysi Mariam praeeuntem caeteris mulieribus inter aequoreas undas cum tympanis et choris laetam ad litus maris venire fecisti te supplices deprecamur pro fideli famula tua ill. quae hodie in materna cathedra universis sibi subditis abbatissa praeesse constituitur ut ita monastica norma tueatur cunctas famulas tuas quatenus ad aeternam gloriam te auxiliante cum omnibus introeat laeta ibique exsultantes cum angelis canentes cantica nova sequantur agnum quocumque ierit Christum. Praestante eodem Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre vivit. |
440 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in monas… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende famulis tuis spiritum gratiae salutaris ut in veritate tibi complaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. |
441 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblatam |
Secr |
Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honorem nominis tui devota mente celebrant proficere sibi sentiant ad medelam. |
441 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui dum confessores tuos tanta pietate glorificas ut nullum apud te sanctum propositum doceas esse sine praemio quanto magis duriora certamina sustinentes ad tuae quoque retributionis munus invitas. Et ideo. |
441 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
(Ad complendum) |
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
441 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
virgin
|
Benedictio ves… |
Or |
Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor certissime persolutor qui vestimentum salutare et indumentum iucunditatis tuis fidelibus promisisti clementiam tuam supplices exoramus ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae proposito propitius benedicas et beatae castitatis habitu quem te aspirante susceperint te protegente custodiant et quas vestibus venerandae promissionis induis temporaliter beata facias immortalitate vestiri. |
442 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
virgin
|
Alia |
Or |
Exaudi omnipotens Deus preces nostras et hanc vestem quam famula tua ill. ad se operiendum exposcit uberrimae benedictionis imbre perfunde sicut perfudisti horam vestimentorum Aaron benedictione profluente a capite in barbam ungenti et sicut benedixisti vestes omnium religiosarum tibi per omnia placentium ita eam benedicere dignare ac praesta clementissime pater ut supradictae famulae tuae ill. haec sit vestis salubris protectio haec cognitio religionis haec initium sanctitatis haec contra omnia tela inimici robusta defensio ut et si continens est sexagesimi fructus donum et si virgo centesimi muneris opulentia in utraque parte perseverata continentia ditetur. |
442 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
widow
|
Benedictio vid… |
Or |
Consolare Domine hanc famulam tuam viduitatis labore constrictam sicut consolari dignatus es Saraptenam viduam per Eliam prophetam. Concede ei pudicitiae fructum ut antiquarum non memineat voluptatum nesciat etiam incentiva desideria ut soli tibi subdat propria colla quo possit pro laboribus tantis sexagesimum gradum perficere munus delectabile sanctitatis. |
443 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
widow
|
(Alia) |
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus ut haec famula tua quae pro spe retributionis promissi muneris se Domino desiderat consecrare plena fide animoque permaneat tribue ei pro operibus gloriam pro dolore reverentiam pro pudicitia sanctitatem ut ad meritum possit gloriae pervenire. |
443 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
grape
|
Benedictio uva… |
Or |
Benedic Domine hos fructus novos uvae quos tu Domine per rorem caeli et inundandam pluviarum et tempora serena atque tranquilla ad maturitatem perducere dignatus es ad percipiendum nobis cum gratiarum actione in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia Domine semper bona creas. |
443 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
victuals
|
Item ad omnia,… |
Or |
Benedic Domine creaturam istam ut sit remedium salutare generi humano et praesta per invocationem nominis tui ut quicumque ex ea sumpserit ad corporis sanitatem et anime tutelam percipiat. |
444 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
victuals
|
(Alia) |
Or |
Creator et conservator humani generis dator gratiae spiritalis largitor aeternae salutis tu Domine permitte spiritum tuum sanctum super hanc creaturam ill. ut armata virtute caelesti atque defensione ut quicumque ex ea gustaverit proficiat illi ad aeternam salutem. |
444 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Benedictio aqu… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens instaurator et conditor omnium elementorum qui per Iesum Christum Filium tuum hanc creaturam spiritu creante fieri iussisti te deprecamur Domine ut hanc creaturam salis et aquae benedicere digneris ut ubicumque aspersae fuerint omnis spiritus immundus ab eo loco confusus et increpatus effugiat ne ulterius in eo loco habeat potestatem commorandi. |
444 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Alia |
Or |
Praesta Domine per hanc creaturam aspersionis sanitatem mentis integritatem corporis tutelam salutis securitatem spei corroborationem fidei hic et in aeterna saecula saeculorum. Amen. |
444 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
tonsure
|
Ad capillum to… |
Or |
Domine Iesu Christe qui es caput nostrum et corona omnium sanctorum respice quaesumus super infantiam huius famuli tui ill. qui in tuo nomine sua celebrat vota capitis sui capillos a tonsore deponens ut per huius benedictionis copiam ad iuvenilem venire mereatur aetatem et congaudeat affuturam gloriam ad quam salvandus perveniat. |
445 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
tonsure
|
Alia |
Or |
Benedic Domine hunc famulum tuum ill. nostri oris alloquio et eum tuo locupleta dono ut fideli vita crescat et semper tuo adiutorio floreat vitamque suam honestissime perducat et semper in mandatis tuis persistat. |
445 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
beard
|
Super eum, qui… |
Or |
Deus cuius providentia creatura omnis incrementis adulta congaudet propitius esto super hunc famulum tuum iuvenilis aetatis decore laetantem et florem primis auspiciis attondentem. Adesto in omnibus ut tuae protectionis muniatur auxilio aevo longiore provectus et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternae. |
445 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ad clericum fa… |
Pf |
Oremus dilectissimi fratres Dominum nostrum Iesum Christum pro hoc famulo suo ill. qui ad deponendam comam capitis sui festinat ut donet ei Spiritum Sanctum qui habitum religionis in eo perpetue custodiat et a mundi impedimentis ac saeculi desiderio cor eius custodiat ut sicut immutatus erit in vultu ita manus dexterae suae in eum virtutem perfectionis ac boni operis tribuat in actu et ab omni caecitate humana spiritales oculos eius aperiat ac lumen aeternitatis gratiae concedat. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Dum tondes dic… |
Ant |
Tu es Domine qui restitues mihi. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Versus: |
AntV |
Dominus pars. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
et |
F |
Gloria. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Item antiphona: |
Ant |
Haec est generatio. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Versus: |
AntV |
Hic accipiet. |
446 |
|
Italy (North)
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
et |
F |
Gloria. |
446 |