Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
penance/1 | Item orationes pro peccatis | Or | Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis et qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. | 381 |
penance/2 | Or | Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. | 382 | |
penance/3 | Or | Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. | 382 | |
penance/4 | Or | Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. | 382 | |
penance/5 | Or | Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitus propitius respice et mala omnia quae meremur averte. | 382 | |
penance/6 | Or | Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro peccatis nostris affligimur intercedente beato ill. martyre tuo in tua miseratione respiremus. | 382 | |
penance/7 | Or | Clamantium ad te Domine quaesumus preces dignanter exaudi et sicut Ninevitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. | 383 | |
penance/8 | Or | Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. | 383 | |
penance/9 | Or | Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. | 383 | |
penance/10 | Or | Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis cognovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. | 383 | |
penance/11 | Or | Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur. | 383 | |
penance/12 | Or | Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. | 384 | |
penance/13 | Or | Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. | 384 | |
penance/14 | Or | Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptionem meremur afflicti in tribulatione clamantes respiremus auditi. | 384 | |
penance/15 | Or | Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensa nostra per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus. | 384 | |
penance/16 | Or | Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. | 384 | |
penance/17 | Or | Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos. | 385 | |
penance/18 | Or | Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram ut quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. | 385 | |
penance/19 | Or | Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae gratia liberemur. | 385 | |
penance/20 | Or | Memor esto quaesumus Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis. | 385 |