Conspectus with ceremony Mass ordinary

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Mass ordinary/Common preface Et sacerdos: VD Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: 367
Mass ordinary/Lord's Prayer/1 F Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. 372
Mass ordinary/peace/1 ... Respondit populus: Or Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, et, intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genetrice Maria, et beato praecursore tuo Ioanne Baptista, et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccatis simus liberi semper, et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, usque saecula saeculorum. Amen. 372
Mass ordinary/peace/2 Et sacerdos tenens sancta in manu signat calicem… F Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 373
Mass ordinary/peace Et ipsa sancta mittit in calicem. Rub 373
Mass ordinary/communion/2 Et postquam communicaverint dat orationem: Or Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. 373