Conspectus with ceremony Good Friday

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Orationes, quae dicendae sunt VI feria maiore in… Pf Oremus dilectissimi nobis pro ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 229
Qu/H6/f6/Good Friday/1 F Oremus 230
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 230
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro ill. ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 230
Qu/H6/f6/Good Friday/2 F Oremus 230
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antestitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 230
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Pf Oremus et pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 230
Qu/H6/f6/Good Friday/3 F Oremus 231
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 231
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Pf Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro ill. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 231
Qu/H6/f6/Good Friday/4 F Oremus 231
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Christianum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 231
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Pf Oremus et pro cathecuminis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 231
Qu/H6/f6/Good Friday/5 F Oremus 232
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole faecundas auge fidem et intellectum cathecuminis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 232
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum 0salutis indulgeat. 232
Qu/H6/f6/Good Friday/6 F Oremus 232
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. 232
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Pf Oremus et pro hereticis et scismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 232
Qu/H6/f6/Good Friday/7 F Oremus 233
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 233
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Pf Oremus et pro perfidis iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 233
Qu/H6/f6/Good Friday/8 F Oremus 233
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi 0preces nostras quas pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 233
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniqua de cordibus eorum et relictis idolis suis convertantur ad Deum verum et unicum filium eius [Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus. Per.] 233
Qu/H6/f6/Good Friday/9 F Oremus 234
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 234