exodiastic rites/1 |
Orationes super defunctum |
Or |
Pio recordationis affectu fratres carissimi commemorationem facimus cari nostri ill. quem Dominus de tentationibus huius saeculi assumpsit obsecrantes misericordiam Dei nostri ut tribuere dignetur placitam et quietam mansionem et remittat omnes lubricae temeritatis offensas ut concessa venia plenae indulgentiae quicquid in hoc saeculo proprius error adtulit totum ineffabili pietate ac benignitate sua deleat et abstergat. Quod ipse <praestare.> |
429 |
exodiastic rites/2 |
|
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. de Aegypti exitu proficiscentem ad te et mitte angelos tuos sanctos obviam ei et vias iustitiae demonstra ei et aperi ei[s] portas iustitiae et repelle ab ea principes tenebrarum. Agnosce Domine creaturam tuam non a diis alienis creatam sed a te solo Deo vivo et vero quia non est Deus praeter te et non est secundum opera tua. Laetifica Domine animam servi tui ill. ne memineris pristinae iniquitatis et ebrietatis quam suscitavit furor mali desiderii licet enim peccavit patrem et filium et Spiritum Sanctum non negavit sed et credidit et zelum Dei habuit et Deum qui fecit omnia adoravit. |
429 |
exodiastic rites/3 |
|
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. revertentem ad te vestem caelestem indue ei et da requiem caelestem et in paradisi gaudio mysteriorum Dei agnoscat et inter possidentes vitam aeternam possideat. |
430 |
exodiastic rites/4 |
|
Or |
Tu nobis Domine auxilium praestare digneris tu opem feras tu misericordiam largiaris. Spiritum etiam famuli tui ill. cari nostri vinculis corporis liberatum in pace sanctorum tuorum recipias et locum poenalem et gehennae ignem flammamque tartari evadat et in regione viventium glorietur. |
430 |
exodiastic rites/1 |
Dicis capitulum |
W |
In memoria aeterna. |
430 |
exodiastic rites/2 |
Item alia |
W |
Ne tradas bestiis. |
430 |
exodiastic rites/3 |
Item alia |
W |
Exsultent iusti. |
430 |
exodiastic rites/4 |
Item alia |
W |
Pretiosa est. |
430 |
exodiastic rites/5 |
Item alia |
W |
Exultabunt sancti. |
430 |
exodiastic rites/5 |
Ad lavandum |
Or |
Suscipe Domine animam servi tui ill. revertentem ad te. Veste caelesti indue eam et lava eam sancto fonte vitae aeternae ut inter gaudentes gaudeat et inter sapientes sapiat et inter martyres consideat et inter patriarchas proficiat et prophetas et inter apostolos Christum sequi studeat et inter angelos et archangelos claritatem Dei praevideat et inter paradisi rutilos lapides gaudium possideat et notitiam mysteriorum agnoscat et inter Cherubim et Seraphim claritatem Dei inveniat et inter viginti quattuor seniores cantica canticorum audiat et inter lavantes stolas in fonte luminis vestem lavet et inter pulsantes depulsans portas apertas caelestis Ierusalem repperiat et inter videntes Deum facie ad faciem videat et inter cantantes canticum novum cantet et inter audientes auditum caeleste sonum exaudiat. |
430 |
exodiastic rites/6 |
|
Or |
Suscipe Domine servum tuum ill. in bonum habitaculum et aeternum et da ei in sinibus patriarcharum Abrahae Isaac et Iacob collocari et habeat partem in prima resurrectione et inter surgentes surgat in die resurrectionis ad gloriam corpus suum suscipiat et cum benedictis ad dexteram tuam venientibus veniat et inter possidentes vitam aeternam eandem lucem possideat. |
431 |
exodiastic rites/1 |
|
Pf |
Omnipotentis Dei misericordiam deprecemur fratres karissimi cuius iudicio aut nascimur aut finimur ut spiritum fratris nostri ill. quem Domini pietas de incolatu mundi huius transire praecepit requies aeterna suscipiat et cum beatae resurrectioni repraesentet et in sinibus Abrahae et Isaac et Iacob collocare dignetur. Per Dominum nostrum Iesum Filium suum qui secum vivit. |
431 |
exodiastic rites/1 |
Sequitur responsorium: |
R |
Subvenite sancti Dei. |
431 |
exodiastic rites/1 |
versus: |
RV |
Requiem aeternam. |
431 |
exodiastic rites/1 |
|
F |
Kyrie eleison ter. |
431 |
exodiastic rites/2 |
|
Pf |
Deum iudicem universitatis Deum caelestium et terrestrium et infernorum deprecemur pro spiritu cari nostri ill. ut eum Dominus in requiem collocare dignetur et in parte primae resurrectionis resuscitet. Per Dominum nostrum filium suum qui secum vivit et regnat Deus in unitate. |
432 |
exodiastic rites/2 |
Item responsorium: |
R |
Antequam nascerer. |
432 |
exodiastic rites/2 |
versus |
RV |
Commissa mea. |
432 |
exodiastic rites/7 |
Oratio |
Or |
Deus qui universorum es creator et conditor qui es tuorum beatitudo sanctorum praesta nobis petentibus ut spiritum fratris nostri ill. a corporis nexibus absolutum in prima resurrectione facias praesentari. |
432 |
exodiastic rites/1 |
Item quando sepelitur. Hic rogas orare, et cum el… |
Ant |
Aperite mihi. |
432 |
exodiastic rites/1 |
Psalmus: |
Ps |
Confitemini Domino. |
432 |
exodiastic rites/8 |
Oratio |
Or |
Te Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus supplices deprecamur pro spiritu famuli tui ill. quem ab origine huius saeculi ad te accersire voluisti ut digneris ei dare locum lucidum locum refrigerii et quietis. Liceat ei transire portas infernorum et poenas tenebrarum maneatque in mansionibus sanctorum et in luce sancta quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Nullam laesionem sentiat spiritus eius sed cum magnus ille dies resurrectionis ac remunerationis advenerit resuscitare eum digneris una cum sanctis et electis tuis. Deleas ei delicta atque peccata usque in novissimum quadrantem tecumque immortalitatis suae vitam et regnum consequatur aeternum. |
432 |
exodiastic rites/2 |
Item Antiphona: |
Ant |
Sitivit anima. |
433 |
exodiastic rites/2 |
Psalmus: |
Ps |
Sicut cervus. |
433 |
exodiastic rites/9 |
Oratio |
Or |
Diri vulneris novitate perculsi et quodammodo cordibus sauciati misericordiam tuam mundi redemptor flebilibus vocibus imploramus ut cari nostri animam proprie ad te datorem revertentem blande leniterque suscipias et si quam ex contagione mortali maculam traxit tu Deus solita bonitate clementissime deleas pietate indulgeas oblivioni in perpetuum tradas ipsamque laudem tibi cum caeteris reddituram et ad corpus quandoque reversuram sanctorum tuorum coetibus aggregari praecipias. |
433 |
exodiastic rites/3 |
Ante sepulcrum |
Pf |
Oremus fratres karissimi Deum omnipotentem pro spiritu cari nostri ill. quem Dominus de laqueo huius saeculi liberare dignatus est cuius corpusculum hodie sepulturae traditur ut eum Domini pietas inter sanctos et electos suos in sinu Abrahae et Isaac et Iacob collocare dignetur et partem habeat in prima resurrectione quam facturus es deprecantibus nobis. Per Dominum nostrum Iesum Filium suum qui tecum vivit. |
433 |
exodiastic rites/10 |
|
Or |
Opus misericordiae tuae sancte Pater omnipotens aeterne Deus rogare pro aliis quod pro nobis non sufficimus exorare praesumimus ut suscipias animam servi tui ill. revertentem ad te. Assit ei angelus testamenti tui Michael liberans eam de principibus tenebrarum et de locis poenarum ne famulus ill. iam ullis primaevae aetatis et ignorantiae confundatur erroribus. Agnoscatur a tuis et misericordia bonitatis tuae ad locum refrigerii et quietis in sinum Abrahae transferatur. |
434 |
exodiastic rites/11 |
Postquam sepultus est |
Or |
Debitum humani corporis sepeliendi officio fidelium more complentes Deum cui vivunt omnia fideliter deprecemur ut hoc corpus cari nostri in infirmitate sepultum in virtute et or dine sanctorum suorum resuscitet et eius spiritum sanctis ac fidelibus iubeat aggregari cuique in iudicio misericordiam tribuat quem cum morte retentum debitis solutum patri reconciliatum boni pastoris humero reportatum Spiritu Sancto protectum in comitatu aeterni regis perenni gaudio et sanctorum consortio perfrui concedat. |
434 |
exodiastic rites/12 |
Alia |
Or |
Tibi Domine commendamus animam famuli tui ill. ut defunctus a saeculo tibi vivat et si qua per fragilitatem carnis errorum peccata in mundi conversatione commisit tu venia verissimae pietatis absterge. |
434 |
exodiastic rites/13 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui humano corpori a teipso animam inspirare dignatus es dum te iubente in pulverem rursum caro revertitur tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus praecipias sociari. |
435 |
exodiastic rites/14 |
|
Or |
Obsequias rite celebrantes membris in feretro compositis tumulo ex more composito post Israhelitae exitum de Aegypto deprecemur clementiam Dei Patris pro spiritu cari nostri ill. quem Dominus de laqueo huius mundi liberavit lugubris et letalis ut per immensas suae maiestatis divitias et pietatis immensam misericordiam consortio beatorum sociare dignetur cum quibus aeternae felicitatis praemia capiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |
435 |
exodiastic rites/2 |
Commendatio animae |
F |
Commendamus tibi Domine animam fratris nostri ill. ac deprecamur ut propter quam ad terras tua pietate descenderas patriarcharum tuorum sinibus intrare non renuas. Miserere qui regnas cum patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sae<cula>. |
435 |
exodiastic rites/3 |
|
F |
Migranti in tuo nomine a die instabili et incerta ad sempiternam illam vitam praesta laetitiam in caelestibus Salvator mundi qui vivis et regnas cum patre in unitate. |
435 |
exodiastic rites/15 |
Alia |
Or |
Deus apud quem omnia morientia vivunt cui non pereunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius te supplices deprecamur ut suscipi iubeas animam famuli tui ill. per manus sanctorum angelorum tuorum deducendam in sinum amici tui patriarchae Abrahae resuscitandamque in novissimo magni iudicii die et si quid de regione mortali tibi contrarium contraxit fallente diabolo tua pietate ablue indulgendo. |
436 |