Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
abbot/1 | Oratio quando abbas aut abbatissa ordinatur | Or | Cunctorum institutor Deus qui per Moysen famulum tuum ad gubernandas ecclesias praepositos instituisti tibi supplices fundimus preces teque devotis mentibus exoramus ut hunc famulum tuum quem conhibentia et electio famulorum tuorum abbatem hodie ovium tuarum esse instituit sic regat subditos commendatos ut cum illis omnibus regna caelorum adeptus quatenus te opitulante Domine apostolicis iugiter fultus doctrinis cum centesimo fructu laetus introeat portas paradisi atque te Domine conlaudante audire mereatur: Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium Domini tui. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre vivit. | 439 |
abbot/2 | Benedictio | Or | Omnipotens sempiterne Deus affluentem spiritum tuae benedictionis super hunc famulum tuum ill. nobis orantibus propitiatus infunde ut qui per manus nostrae impositionis hodie abbas instituitur sanctificatione tua digne a te electus permaneat ut numquam postmodum a tua gratia separetur indignus. Suscipiat te largiente hodie Domine in bono opere perseverantiam in adversis constantiam in tribulationibus tolerantiam in ieiuniis desiderium in pietatibus misericordiam in humilitatibus principatum in superbia odium in fide dilectionem in doctrina pervigilantiam in castitate continentiam in luxuria abstinentiam in varietatibus moderationem in moribus doctrinam. Te munerante Domine talis huic ministerio perseveret qualis levita electus ab apostolis sanctus Stephanus meruit perdurare. Totam ab hoc die diabolicam conversationem dispiciat te Domine benedictionem largiente contemnat praesentia praemia caelestia desideret sempiterna. Sit exemplum et forma iustitiae ad gubernandum regendumque ecclesiam fideliter ut speculator idoneus in tuis collegiis semper efficiat. Sit magni consilii industriae censurae efficaciae disciplinae. Ita Domine te tribuente ut in omnibus mandatis tuis sine reprehensione tibi mundo corde deserviens ad bravium supernae vocationis multiplicato fenore cum centesimo fructu coronaque iustitiae et caelestium thesaurorum donativa perveniat. Praestante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre vivit et regnat Deus in un<itate>. | 439 |
abbot/3 | Item benedictio | Or | Domine Deus omnipotens qui sororem Moysi Mariam praeeuntem caeteris mulieribus inter aequoreas undas cum tympanis et choris laetam ad litus maris venire fecisti te supplices deprecamur pro fideli famula tua ill. quae hodie in materna cathedra universis sibi subditis abbatissa praeesse constituitur ut ita monastica norma tueatur cunctas famulas tuas quatenus ad aeternam gloriam te auxiliante cum omnibus introeat laeta ibique exsultantes cum angelis canentes cantica nova sequantur agnum quocumque ierit Christum. Praestante eodem Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre vivit. | 440 |