Conspectus with ceremony Canon of the Mass

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Canon of the Mass Respondit populus: F Amen. 366
Canon of the Mass/Preface dialogue/1 Et sacerdos: ... Et populus: W Dominus vobiscum. Et cum Spiritu tuo. 367
Canon of the Mass/Preface dialogue/2 Et sacerdos: ... Et populus: W Sursum corda. Habemus ad Dominum. 367
Canon of the Mass/Preface dialogue/3 Et sacerdos: ... Et populus: W Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et iustum est. 367
Canon of the Mass/Kyriale/1 F Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. 367
Canon of the Mass/Canon of the Mass VD Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti acceptas habeas et benedicas haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia inlibata. Inprimis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 367
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 VDDiv Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 368
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 VDDiv Communicantes et memoriam venerantes: in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddei, Lini, Cleti, Clementis, Xisti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 368
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 369
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 VDDiv Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam +, asscriptam +, ratam +, rationabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus + et sanguis + fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. 369
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in caelos ad te Deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit+, fregit+, dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam caenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit+, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis. 369
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 VDDiv Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam+ puram, hostiam+ sanctam, hostiam+ inmaculatam, panem+ sanctum vitae aeternae, et calicem+ salutis perpetuae. 370
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 VDDiv Supra, quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et, quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, inmaculatam hostiam. 370
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 VDDiv Supplices te rogamus, omnipotens Deus, iube haec perferri, per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae maiestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus+ et sanguinem+ sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. 370
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 Si fuerint nomina defunctorum recitentur dicente… VDDiv Memento etiam, Domine, et eorum nomina, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. 371
Canon of the Mass/Canon of the Mass/10 VDDiv Ipsis et omnibus, Domine, + in Christo quiescentibus + locum refrigerii, lucis et pacis +, ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. 371
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agna, Caecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. 371
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 VDDiv Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas+, vivificas+, benedicis+ et praestas nobis. 371
Canon of the Mass/Canon of the Mass/13 ... Respondit populus: VDDiv Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen. 372
Canon of the Mass/Lord's Prayer/2 Et sacerdos: F Oremus. 372
Canon of the Mass/Lord's Prayer/3 F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere: 372