Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
bishop | <Ad episcopum ordinandum> Episcopus cum ordinatur… | Rub | 150 | |
bishop | Consecratio | Or | Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus. Deus qui per Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu inter caetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intellegentiae sensu de exemplis priorum caperet secutura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli umquam deesset aetati cum et apud veteres reverentiae ipsa significationum species obtineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum. Quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant. Sed idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quicquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multimodi operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summan et ornamentum totius glorificationis instructum caelestis ungenti flore sanctifica. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in [hioris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis. Tribue ei cathedram episcopalem ad regendum Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandum misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus. | 151 |