Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
meal/1 | Orationes ante cibum | Or | Refice nos Domine donis tuis et opulentiae tuae largitate sustenta. | 386 |
meal/2 | Or | Reficiamur Domine donis et datis tuis et tua benedictione satiemur. | 386 | |
meal/3 | Or | Protege nos Domine Deus noster et fragilitati nostrae necessariam praebe substantiam. | 386 | |
meal/4 | Or | Benedic Domine dona tua quae de tua largitate sumus sumpturi. | 386 | |
meal/5 | Or | Deus qui nos ad delicias spiritales semper invitas da benedictionem super dona tua ut ea quae in nomine tuo sunt edenda sanctificata percipere mereamur. | 386 | |
meal/6 | Or | Tua nos Domine dona reficiant et tua gratia consoletur. | 386 | |
meal/7 | Or | Da quaesumus Domine benedictionem et custodiam tuam in hunc habitaculum famuli tui ill. et propitius quae a nobis sunt edenda sanctifica. | 387 | |
meal/8 | Or | Benedicantur nobis Domine dona tua quae de tua largitate nobis ad medium deducta sunt qui es Deus benedictus et regnas per omnia saecula saeculorum. | 387 | |
meal/9 | In primo pulmento | Or | In nomine sanctae et unicae Trinitatis quod nobis est adlatum creator omnium benedicat. | 387 |
meal/10 | In secundo | Or | Sanctae Dei Genitricis Mariae gloriosae et intemeratae virginis orationibus quod nobis est appositum redemptor omnium benedicat. | 387 |
meal/11 | In III | Or | Beati Petri principis apostolorum interventionibus quae nobis sunt ad medium prolata Christus filius Dei benedicat. | 387 |
meal/12 | In IIII | Or | Praedicatoris atque doctoris gentium beati Pauli apostoli precibus quod nobis additum est redemptor omnium benedicat. | 387 |
meal/13 | In V | Or | Sancti Andreae apostoli atque doctoris ecclesiae precibus quod nobis appositum est redemptor omnium benedicat. | 387 |
meal/14 | In VI | Or | Beati Ioannis evangelistae atque apostoli orationibus quod nobis oblatum est unigenitus Dei filius benedicat. | 388 |
meal/15 | In VII | Or | Omnium apostolorum intercessionibus quae nobis apposita sunt omnipotens Deus benedicat. | 388 |
meal/16 | In VIII | Or | Omnium sanctorum orationibus qui pro Dei nostri amore sanguinem effuderunt quod nobis additum est redemptor omnium benedicat. | 388 |
meal/17 | In VIIII | Or | Deo placentium atque servientium intercessionibus quod appositum est nobis Christus filius Dei benedicat. | 388 |
meal/18 | Or | Fragmenta panis quae superaverunt servis suis redemptor humani generis benedicat et multiplicet qui regnat cum patre una cum Spiritu Sancto per infinita saecula saeculorum. | 388 | |
meal/19 | Orationes post cibum | Or | Satiati Domine opulentiae tuae donis tibi gratias agimus pro his quae te largiente suscepimus obsecrantes misericordiam tuam ut quod corporibus nostris necessarium fuit mentibus non sit onerosum. | 388 |
meal/20 | Or | Satiasti nos Domine tuis donis ac datis reple nos tua misericordia quia tu es benedictus qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. | 388 | |
meal/21 | Or | Gratias tibi referimus omnipotens Deus qui nos satiare dignatus es de tuis donis ac datis: praesta quaesumus 0lut ea quae accepimus in tuo nomine salubriter digeramus. | 389 |