Conspectus with ceremony virgin

Assignment Rubrics Genre Item P.N
virgin/1 Benedictio vestis virginis aut viduae Or Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor certissime persolutor qui vestimentum salutare et indumentum iucunditatis tuis fidelibus promisisti clementiam tuam supplices exoramus ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae proposito propitius benedicas et beatae castitatis habitu quem te aspirante susceperint te protegente custodiant et quas vestibus venerandae promissionis induis temporaliter beata facias immortalitate vestiri. 442
virgin/2 Alia Or Exaudi omnipotens Deus preces nostras et hanc vestem quam famula tua ill. ad se operiendum exposcit uberrimae benedictionis imbre perfunde sicut perfudisti horam vestimentorum Aaron benedictione profluente a capite in barbam ungenti et sicut benedixisti vestes omnium religiosarum tibi per omnia placentium ita eam benedicere dignare ac praesta clementissime pater ut supradictae famulae tuae ill. haec sit vestis salubris protectio haec cognitio religionis haec initium sanctitatis haec contra omnia tela inimici robusta defensio ut et si continens est sexagesimi fructus donum et si virgo centesimi muneris opulentia in utraque parte perseverata continentia ditetur. 442