Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
utensils | Benedictio ad omnia in usum basilicae | Or | Dignare Deus omnipotens rex regum et Dominus dominantium sacerdos omnium pontifex universorum per quem 0una cum patre sanctoque spiritu facta sunt universa Christe Iesu benedicere consecrare et sanctificare digneris vasa haec cum huius altaris linteaminibus caeterisque vasis. Et quemadmodum sanctificasti officia tabernaculi testimonii olim cum arca oracula Cherubim columnas candelabra altare argenteis basibus tabulis deauratis holocaustis hostiis aeneo altare cum vasis aeneis tentoriis funibus oleo unctionis et caeteris aliis in figura nostri per manus sanctorum sanctificasti sacerdotum ita nunc manens in aeternum summe sacerdos sacerdotum secundum ordinem Melchisedech ut diximus patenam hanc et calicem hunc et omnia instrumenta altaris huius ecclesiae seu basilicae quae in nostras palmas habentur corde precamur: tu benedicas purifices consecres et consummes quibus inter nos aeternam unitatem in supremo meatu sine fine constare credimus. Per te Christe Iesu qui cum Patre vivis. | 399 |
utensils | Praefatio chrismalis | Pf | Oremus fratres dilectissimi ut Deus omnipotens hoc mysterium corporis filii sui Domini nostri Iesu Christi gerulum benedictionis sanctificationis tutamine defensionis donationis implere dignetur orantibus nobis. | 401 |
utensils | Or | Omnipotens Deus Trinitas inseparabilis manibus nostris opem tuae benedictionis infunde ut per nostram benedictionem hoc vasculum sanctificetur et corporis Christi novum sepulchrum Spiritus Sancti gratia perficiatur. | 401 |