| Genre | CantD |
|---|---|
| Standard full text | Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit Cuncta hominum gens Israelitae Christicolaeque servuli quique Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes Rite camini ignei flammas iussa tyranni temnere prompti Sit Genitori laus Genitoque lausque beato Flamini Sacro |
| References | CI a01523 |
| Frequency | CantD. 71 occurences, 9.3298%, 9,329pcm (medium) |
| Diversity | CantD. 5 (extreme) |
| Assignments | CantD. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers (62) CantD. Adv/QuT/S/M2/Mass Propers (5) CantD. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers (2) CantD. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers (1) CantD. Trinitas/M2/Mass Propers (1) |