Hymnus trium puerorum 4426

Genre CantD
Standard full text Hymnus trium puerorum.
Angelus Domini similiter descendit cum Anania et sociis eius in fornacem.
Et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis tamquam spiritus roris flantem.
Et non tetigit eos omnino ignis nec contristavit nec quicquam moleste eis intulit.
Tunc illi tres quasi ex uno ore laudabant et magnificabant et benedicebant Dominum de fornace dicentes.
Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis es et superexaltatus in saecula amen.
Benedictus es.
Benedicite omnia opera Domini Domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula amen.
Benedicite Anania Azaria Misael Dominum
Hymnum.
Quia eripuit nos Deus ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flammae in medio ignis eduxit nos.
Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius amen.
Bible Dn 3,49-52; Dn 3,57; Dn 3,88-89
References CI h00604
Frequency CantD. 1 occurences, 0.1314%, 131pcm (unique)
Diversity CantD. 1 (none)
Assignments CantD. Iacobus maior/M2/Mass Propers (1)