Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Hymnus trium p… CantD Hymnus trium puerorum. Angelus Domini similiter descendit cum Anania et sociis eius in fornacem. Et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis tanquam spiritus roris flantem. Et non tetigit eos omnino ignis nec contristavit nec quicquam moleste eis intulit. Tunc illi tres quasi ex uno ore laudabant et magnificabant et benedicebant Dominum de fornace dicentes. Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis es et superexaltatus in saecula. Benedictus es. Benedicite omnia opera Domini Domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula. Amen. Benedicite Anania Azaria Misael Dominum Hymnus quia eripuit nos Deus ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flamen in medio ignis eduxit nos. 464