Daniel propheta 4425

Genre CantD
Standard full text Daniel propheta.
Tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum de fornace dicentes.
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et admirabilis et superexaltus in saecula amen.
Et benedictum nomen maiestatis tuae illud sanctum.
Benedictus es qui vides abyssos sedes super Cherubim et laudabilis.
Benedictus es in solidamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.
Benedicite omnia opera Domini Dominum benedicite angeli Dei Dominum benedicite stellae caeli Dominum.
Benedicite filii hominum Dominum benedicite sacerdotes Dei Dominum.
Benedicite sancti et humiles corde Dominum.
Benedicite Anania Azaria et Misael Dominum.
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Quia liberavit nos ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flammae et e medio ignis eduxit nos.
Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius.
Bible Dn 3,51-52; Dn 3,55-58; Dn 3,63; Dn 3,82; Dn 3,84; Dn 3,87-89
References CI h00603
Frequency CantD. 1 occurences, 0.1314%, 131pcm (unique)
Diversity CantD. 1 (none)
Assignments CantD. Qu/H1/D/M2/Mass Propers (1)