Benedictus es in firmamento caeli 4424

Genre CantD
Standard full text Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.
Benedicite omnia opera Domini Domino
Benedicite caeli Domino
Benedicite angeli Domini Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino
Benedicite omnes virtutes Domini Domino
Benedicite sol et luna Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite stellae caeli Domino
Benedicite imber et ros Domino
Benedicite omnis spiritus Dei Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite ignis et aestus Domino
Benedicite noctes et dies Domino
Benedicite tenebrae et lumen Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite frigus et cauma Domino
Benedicite pruina et nives Domino
Benedicite fulgura et nubes Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicat terra Domino
Benedicite montes et colles Domino
Benedicite omnia nascentia in terra Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite maria et flumina Domino
Benedicite fontes Domino
Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite omnes volucres caeli Domino
Benedicite bestiae et universa pecora Domino
Benedicite filii hominum Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicat Israel Domino
Benedicite sacerdotes Domini Domino
Benedicite servi Domini Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite spiritus et animae iustorum Domino
Benedicite sancti et humiles corde Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Benedicite Ananias Azarias Misael Domino
Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.
Bible Dn 3,56-88
References CI g02022
Frequency CantD. 163 occurences, 21.4192%, 21,419pcm (extreme)
Diversity CantD. 5 (extreme)
Assignments CantD. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/null (105)
CantD. Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/null (24)
CantD. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers (22)
CantD. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers (11)
CantD. Qu/H6/S/M2/Mass Propers (1)