| Genre | Tr |
|---|---|
| Standard full text | Ioseph vir egregius eligitur ex omnibus ut sit custos dominicus prae ceteris mortalibus. O quam beatus famulus qui dignus fuit inventus sponsus matris esse quae caeli terraeque Dominum suo gestavit utero. Post haec cum Dei Filius indutus nobis vestibus processit velut sponsus maternis visceribus. Hic Ioseph beatissimus suus fuit nutricius quem primus est intuitus cum angelicis spiritibus. Tu qui in hac luce positus vidisti quam frequentius quem beati in gloria visuri sunt felicius. Succurre pater optime nobis adhuc de gentibus in hac valle miseriae una cum matre Virgine. Quo invento in triduo cernemus visu provido corde ore opere. |
| Frequency | Tr. 1 occurences, 0.0060%, 5pcm (unique) |
| Diversity | Tr. 1 (none) |
| Assignments | Tr. Mar/19/Ioseph/M2/Mass Propers (1) |