Genre | CantD |
---|---|
Standard full text | Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula. Quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera. Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus neque fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset. Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti. Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram. Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colebant te. Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis. Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in litore maris. Quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Et non est in tempore hoc princeps et prophetae et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam tuam. Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te. Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos. Sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine. Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur. Et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum. |
Bible | Dn 3,25-45 |
Frequency | CantD. 2 occurences, 0.2710%, 271pcm (high) |
Diversity | CantD. 1 (none) |
Assignments | CantD. Qu/H6/S/M2/Mass Propers (2) |