Genre | Tr |
---|---|
Standard full text | Foderunt manus meas et pedes meos dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem Domine ne longe facias misericordias tuas a me ad defensionem meam inspice. Eripe a framea animam meam et de manu eius unicam meam. Salva me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te. Qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob glorificate eum. |
Bible | Ps 21,17-23 |
Frequency | Tr. 2 occurences, 0.0127%, 12pcm (low) |
Diversity | Tr. 1 (none) |
Assignments | Tr. Qu/H6/f6/M2/Mass Propers/1 (2) |