Deus laudem meam ne tacueris 4124

Genre Tr
Standard full text Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.
Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.
Et tu Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua.
Libera me quia egenus et pauper sum ego et cor meum turbatum est intra me.
Adiuva me Domine Deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam.
Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum.
Bible Ps 108,2-5; Ps 108,21-22; Ps 108,26
Frequency Tr. 1 occurences, 0.0063%, 6pcm (unique)
Diversity Tr. 1 (none)
Assignments Tr. Qu/H6/f5/M2/Mass Propers (1)