Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Volo autem vos sine sollicitudine esse Qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo Qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta corpore et spiritu Quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro Porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniiciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat si nubat Nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habens suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium |
Bible | 1K 7,32-40 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers (4) Lc. Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/16/Euphemia/M2/Mass Propers (1) Lc. virgines plures/M2/Mass Propers/2 (1) |