Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Vocabuntur fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum Et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem Et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt Vos autem sacerdotes Domini vocabimini Ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis Quia ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus |
Bible | Is 61,3-9 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Jul/3/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers (1) |