Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Stans Petrus in medio plebis dixit Viri fratres vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Ioannes Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem quem occiderunt suspendentes in ligno Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam surrexit a mortuis Et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum |
Bible | Act 10,37-43 |
Frequency | Lc. 234 occurences, 0.2687%, 268pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/f2/M2/Mass Propers (232) Lc. Pasc/H1/f2/M2/Mass Propers (3) Lc. pro Ecclesia, pro conversione infidelium/M2/Mass Propers (1) |