Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Surgens Petrus in medio fratrum dixit Erat autem ibi turba hominum simul fere centum viginti Viri fratres oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum qui connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama hoc est ager sanguinis Scriptum est enim in libro Psalmorum Fiat commoratio eorum deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alter Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabas qui cognominatus est Iustus et Mathiam Et orantes dixerunt Tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim Apostolis |
Bible | Act 1,15-26 |
Frequency | Lc. 152 occurences, 0.1745%, 174pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 8 (medium) |
Assignments | Lc. Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers (148) Lc. Pasc/H6/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. apostolus/M2/Mass Propers/10 (1) Lc. Feb/24/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Feb/25/Matthias/M2/Mass Propers (1) |