Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Petrus Viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est et sepultus et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem Hunc Iesum resuscitavit Deus cuius omnes nos testes sumus Dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et auditis Non enim David ascendit in caelum dixit autem ipse Dixit Dominus Domino meo Sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Certissime sciat ergo omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Iesum quem vos crucifixistis His autem auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos Quid faciemus viri fratres Petrus vero ad illos Poenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Spiritus Sancti |
Bible | Act 2,29-38 |
Frequency | Lc. 9 occurences, 0.0103%, 10pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (8) Lc. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers (1) |