Viri fratres et patres 2646

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Aperiens Petrus os suum dixit
Viri fratres et patres nobis praecepit Dominus praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
Adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
Tunc respondens Petrus dixit
Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
Et iussit eos baptizari in nomine Domini nostri Iesu Christi
Bible Act 10,34; Act 10,42-48
Frequency Proph. 2 occurences, 0.0194%, 19pcm (low)
Lc. 237 occurences, 0.2721%, 272pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 4 (low)
Assignments Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 (2)
Lc. Pent/H1/f2/M2/Mass Propers (232)
Lc. Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers (4)
Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. de victoria Christianorum/M2/Mass Propers (1)