Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Respondit Iacobus dicens Viri fratres audite me Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec Notum a saeculo est Domino opus suum Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominabatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus scribentes per manus eorum |
Bible | Act 15,13-23 |
Frequency | Lc. 9 occurences, 0.0103%, 10pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H4/S/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1) |