Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo Natique sunt ei septem filii et tres filiae Et fuit possessio eius septem millia ovium et tria millia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes orientales Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis Cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis Dicebat enim Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis Sic faciebat Iob cunctis diebus |
Bible | Job 1,1-5 |
Frequency | Lc. 11 occurences, 0.0126%, 12pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Iob/M2/Mass Propers (9) Lc. May/22/Iob/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/15/Iob/M2/Mass Propers (1) Lc. in tribulationibus/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/10/Iob/M2/Mass Propers (1) |