Vidi in medio throni 2630

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Ecce ego Ioannes vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram
Et venit et accepit librum de dextera sedentis in throno
Et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum et cantabant canticum novum dicentes
Dignus es Domine accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus illorum milia milium voce magna dicentium
Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et benedictionem in saecula saeculorum
Amen
Bible Ap 5,6-12
Frequency Lc. 212 occurences, 0.2434%, 243pcm (extreme)
Diversity Lc. 11 (high)
Assignments Lc. Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers (193)
Lc. 24 seniores/M2/Mass Propers (8)
Lc. Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers (3)
Lc. martyres plures/M2/Mass Propers/9 (2)
Lc. Nov/8/Omnes Sancti (Octava)/M2/Mass Propers/1 (2)
Lc. Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers (2)
Lc. Nov/2/Omnes Sancti (Infra octavas)/M2/Mass Propers/1 (2)
Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers (1)
Lc. commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers (1)
Lc. Oct/31/Quintinus martyr/M2/Mass Propers (1)