Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius Et nemo poterat neque in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum Et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum Et unus de senioribus dixit mihi Ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere septem signacula eius Et vidi et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum Et cum aperuisset librum quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum et cantabant canticum novum dicentes Dignus es Domine accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabimus super terram |
Bible | Ap 5,1-10 |
Frequency | Lc. 37 occurences, 0.0425%, 42pcm (medium) |
Diversity | Lc. 12 (high) |
Assignments | Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (15) Lc. Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (6) Lc. Pasc/H3/f4/M2/Mass Propers (4) Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H1/D/Pascha annotinum/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H1/S/M2/Mass Propers (1) Lc. Pascha annotinum/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers (1) Lc. evangelista/M2/Mass Propers/4 (1) Lc. apostolus/M2/Mass Propers/3 (1) |