Videte ne forte 2611

Genre Lc
Standard full text Fratres
Videte ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
Participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus
Dum dicitur
Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
Quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen
Quibus autem infensus est quadraginta annis nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliquis ex vobis deesse
Etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admistus fidei ex iis quae audierunt Ingrediemur enim in requiem qui credidimus
Bible H 3,12-4,3
Frequency Lc. 49 occurences, 0.0563%, 56pcm (medium)
Diversity Lc. 11 (high)
Assignments Lc. Trin/H8/f6/M2/Mass Propers (26)
Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (12)
Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Ep/H3/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H25/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H7/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H25/ff/M2/Mass Propers (1)
Lc. Ep/H5/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H24/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H7/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers/2 (1)