Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passionem consummare Qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens Nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Et iterum Ego ero fidens in eum Et iterum Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Deus Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse similiter participavit eisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti Nusquam enim angelos apprehendit sed semen Abrahae apprehendit Unde debuit per omnia fratribus similari ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi In eo enim in quo passus est ipse et tentatus potens est et eis qui tentantur auxiliari Unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum |
Bible | H 2,9-3,1 |
Frequency | Lc. 103 occurences, 0.1183%, 118pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Pasc/H6/f4/M2/Mass Propers (89) Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (9) Lc. Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H1/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H7/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (1) |