Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est iis autem qui salvi fiunt id est nobis Dei virtus est Scriptum est enim Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo Ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor hujus saeculi Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes Quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientia quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus Videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt ut ea quae sunt destrueret ut non glorietur omnis caro in conspectu eius Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio |
Bible | 1K 1,18-30 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers (3) Lc. Jul/16/Triumphus Crucis/M2/Mass Propers (1) |