Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixerunt impii Iudaei adinvicem Venite et cogitemus contra iustum cogitationes Non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta Venite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius Attende Domine ad me et audi voces adversariorum meorum Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte Iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio audiatur clamor de domibus eorum Adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis Tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui Domine Deus noster |
Bible | Jr 18,18-23 |
Frequency | Lc. 220 occurences, 0.2526%, 252pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H5/S/M2/Mass Propers (212) Lc. Qu/H5/f5/M2/Mass Propers (5) Lc. Qu/H5/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Qu/H6/f3/M2/Mass Propers (2) |