Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixerunt impii Iudaei apud semetipsos Venite circumveniamus iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum Gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et immutatae sunt viae eius Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum Videamus ergo si sermones illius veri sint et tentemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius et probemus patientiam illius Morte turpissima condemnemus eum erit enim ei respectus ex sermonibus illius Haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum Et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Sap 2,12-22 |
Frequency | Proph. 4 occurences, 0.0388%, 38pcm (low) Lc. 55 occurences, 0.0631%, 63pcm (medium) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 2 (low) |
Assignments | Proph. Qu/H6/f3/M2/Mass Propers (4) Lc. Qu/H6/f3/M2/Mass Propers (47) Lc. Qu/H5/S/M2/Mass Propers (7) |