Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Venit mulier Sunamitis ad Elisaeum in montem Carmeli Cumque vidisset eam vir Dei decontra ait ad Giezi puerum suum Ecce Sunamitis illa Vade ergo in occursum eius et dic ei Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum Quae respondit Recte Cumque venisset ad virum Dei in montem apprehendit pedes eius Et accessit Giezi ut amoveret eam Et ait homo Dei Dimitte eam quia anima illius in amaritudine est et Dominus celavit a me et non indicavit mihi Quae dixit illi Numquid petivi filium a Domino meo? Numquid non dixi tibi ne illudas me Et ille ait ad Giezi Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade Si occurrerit tibi homo non salutes eum Et si salutaverit te quisquam non respondeas illi Et pone baculum meum super faciem pueri Porro mater pueri ait Vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te Surrexit ergo et secutus est eam Giezi autem praecesserat ante eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat ei vox neque sensus Reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens Non surrexit puer Ingressus est ergo Elisaeus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius Ingressusque clausit ostium super se et super puerum et oravit ad Dominum Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius Et incurvavit se super puerum et calefacta est caro pueri At ille reversus deambulabat in domo semel huc atque illuc Et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos suos At ille vocavit Giezi et dixit ei Voca Sunamitem hanc Quae vocata ingressa est ad eum Qui ait Tolle filium tuum Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram Tulitque filium suum et egressa est Elisaeus vero reversus est in Galgala. |
Bible | 4Rg 4,25-38 |
Frequency | Lc. 222 occurences, 0.2549%, 254pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H4/f5/M2/Mass Propers/null (212) Lc. Qu/H3/f5/M2/Mass Propers (12) Lc. Qu/H4/f6/M2/Mass Propers (1) |