Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Venit angelus et locutus est mecum dicens Veni et ostendam tibi sponsam uxorem Agni Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo habentem claritatem Dei et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut crystallum Et habebat murum magnum et altum habentem portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres Et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundineam auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum Et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia et longitudo et altitudo et latitudo eius aequalia sunt Et mensus est murum eius centem quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis quae est angeli Et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata Fundamentum primum iaspis secundum sapphirus tertium calcedonius quartum smaragdus quintum sardonyx sextum sardius septimum chrysolithus octavum beryllus nonum topazius decimum chrysoprasus undecimum hyacinthus duodecimum amethystus Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum Et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et Agnus Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei illuminavit eam et lucerna eius est Agnus Et ambulabunt gentes in lumine eius et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam Et portae eius non claudentur per diem nox enim non erit illic Et afferent gloriam et honorem gentium in illam Non intrabit in eam aliquod coinquinatum aut abominationem faciens et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni |
Bible | Ap 21,9-27 |
Frequency | Lc. 11 occurences, 0.0126%, 12pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers (3) Lc. Dedicatio altaris/M2/Mass Propers/2 (2) Lc. Dedicatio Ecclesiae (Octava)/M2/Mass Propers (2) Lc. Oct/11/Dedicatio Ecclesiae (Infra octavas)/M2/Mass Propers/1 (1) Lc. Oct/15/Ded (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/30/Dedicatio Ecclesiae (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/28/Dedicatio Ecclesiae (Octava)/M2/Mass Propers (1) |