Venerunt filii Israel in Elim 2594

Genres Proph, Lc
Standard full text Venerunt filii Israel in Elim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
Profectique sunt de Elim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Elim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine
Dixeruntque ad eos Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate
Cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
Dixit autem Dominus ad Moysen
Ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut tentem eum utrum ambulet in lege mea an non
Die autem sexto parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel
Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti et mane videbitis gloriam Domini
Audivit enim murmur vestrum contra Dominum
Nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
Et ait Moyses
Dabit vobis Dominus edere vespere carnes et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurastis contra Dominum
Nos enim quid sumus
Nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Dixitque Moyses ad Aaron
Dic universae congregationi filiorum Israel Accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem
Et ecce gloria Domini apparuit in nube
Bible Ex 15,27-16,10
Frequency Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique)
Lc. 93 occurences, 0.1068%, 106pcm (high)
Diversity Proph. 0 (low)
Lc. 1 (none)
Assignments
Lc. Qu/H3/f6/M2/Mass Propers (1)